Liber Job*

Caput 16: Versus 9

Rugae meae,etc. Rugae Ecclesiae sunt omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur: sed cum Ecclesiam subito adversitas turbaverit, illud illico ostendunt, quod in perfida mente moliuntur. Et est sensus: me insequendo increpant, qui in meo corpore positi duplicitatis suae malitiam non emendant.Et suscitatur falsiloquus adversus faciem,etc.Ibid.Dum praedicationi ejus aperte contradicere non praesumunt, Ecclesia falsiloquium quasi post dorsum patitur; sed cum malitiae tempus eruperit, is, qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit: quia verbis verae fidei apertis vocibus obsistit. Quod quoniam per malignum spiritum fit, ad eum describendum verba convertit.
(* Traductions européennes)